Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre v

Note [m]

Page 241, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

jus in tot angustiis ac poris addensatæ et compressæ
partes multiplicationem afferunt caloris, qui qui-
dem veluti lebeti magno circumjectus ignis substra-
ti ventriculi coctionem mirum in modum adjuvat.

Hinc præcipuè αλλοιωτικον, nec solum transcola-
torium hepatis munus esse convincitur ; cujus quo-
que vim alteratricem non effugit divisa illa chyli
portio quæ in subclavias devecta est. Quod Riolanus,
vel invitus, ut arbitror, fateri cogetur. Vidit si qui-
dem ille chylum non procul à corde sanguini permi-
sceri : circulatio, quam profitetur, sanguinem hunc
docet è subclaviis et cava statim ad cor recurrere ;
fatetur cordis sanguinem hepatico puriorem, atque
ex Peripateticorum sententia vim assumere nutriti-
vam, ac calorem in eo loco recoctum ut fiat vitalis ; {a}
fatetur præterea sanguinem in hepate biliosis excre-
mentis repurgari, eumque è porta in cavam ad cor-
dis ventriculos derivari. Nonne ex his omnibus ne-
cessaria sequitur conclusio ex Riolani confessione ex-
torta, chylosum sanguinem, quandoquidem puris-
rissimus {b} non est, non statim perfici in corde, sed re-
ciproco per utrumque viscis transitu, et alterna
μεταχυσει præparari multoties, excoqui et repurgari
in hepate tandemque in cordis regia absolvi. Si cre-
dimus Aristoteli ejusque sectatoribus, inquit Riolanus
lib. de circul. sang. ex doctr. Hipp. cap. 3. Totus san-
guis in hepate præparatus eò pervenire debet, ut suam per-
fectionem acquirat ; nam in hepate fit sanguis rudior et im-
politior, qui rationem habet materiæ ; in corde elaboratus per-
fectior redditur, qui formæ rationem habet ex Averroë. Et
ipsemet Galenus 6 de plac. cap. 10. post longam disputatio-
nem contra Erasistratum tandem fatetur nullum perfectum


  1. Note marginale : Pag. 178. respons. ad experim.

  2. Sic pour : simus.


Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre v, note m.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0054&cln=m

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons "Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.