Note [m]
Page 187, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.
ci ex Philosopho, doctrinam esse φρονημα
πιπεινον, et doctam esse aliquam igno-
rantiam, nec leuem scientiæ partem, scire
te multa nescire.Sunt igitur istæ venæ duæ lacteæ ita con-
ditæ, et dispositæ, forsan vt Sanguini vio-
lenter fluenti intra arterias per Circula-
tionem, in venis crassities addatur, circa
diremptus trunci Cavæ, versus axillares
ramos, et juxta iliacos. Nam in istis duo-
bus locis truncus Cauæ venas lacteas ad-
mittit : Partim etiam ad nutritionem di-
uersarum partium corporis, quæ diuerso
gaudent alimento, ut ossa et medulla,
partim ad generationem et reparationem
adipis per vniuersum corpus extensi ; par-
tim etiam ad fibrosæ materiæ productio-
nem in Sanguine, quæ remoram addit
Sanguini, quod est verisimilius. Forsan
etiam iste chylus trunco venæ Cauæ iuxta
axillares infunditur, vt Sanguis portio
ex permistiones chyli crassior facta, hæ-
reat Cordi, et instar fermenti calidioris
et acidioris, inserviat ad elaborationem
noui Sanguinis arteriosi, atque talis San-
guis crassior intrusus Cordis foueolis, et
scrobiculis, et sub columnis carneis, siue
musculosis aliquantisper remanere po-
test : siquidem non totus Sanguis in sy-
stole euacuatur, sed restitat exigua portio
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.