Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
1re de 6 parties
Note [m]
Page 63, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
3. Ad Pecquetianos.
Bucretius, amicus et discipulus Spigelij, conatus
est ex Schedis Authoris, et proprio marte per-
ficere quod deerat, idque præsitit, additis Iulij
Casserij Iconibus Anatomicis ; ideóque errores
non Spigelio, sed eius Discipulo tribuendi sunt,
qui non eam Spigelij peritiam, et eruditionem
in rebus Anatomicis adeptus fuerat. Itaque no-
lo cum laruis luctari, siue litigare cum mortuis,
eorúmque Manes inquietare, et excire sepul-
cris : Imò precor Deum vt molliter eorum ossa
quiescant, et tumulis lubenter flores superad-
derem, propter egregiam nauatam operam in
rebus Anatomicis : sic enim loquutus sum pag.
735. meæ Anthropographiæ.Quod spectat ad Bartholini Animaduersiones,
coactus fui pag. 687. meum iudicium iuterpo-
nere, {a} cùm obseruarem in Institutionibus Anato-
micis Caspari Bartholini Patris, quasdam Observ-
uationes nostris consimiles, licet aliis verbis ex-
pressas, ne quis putet me indicto et insalutato
Bartholino, quem Philosophum et Medicum eru-
ditum agnosco, et de re Medica bene meritum,
etiamsi deseruerit castra Medicinæ, vt Theo-
logiæ vacaret, me isthæc suffuratum fuisse : Ille
sciet me primùm de rebus Anatomicis scripsisse
anno 1607. deinde anno 1609. meos labores
Anatomicos renouatos, et auctiores editioni
librorum Parentis mei coniunxisse : Et anno
1611. prodiere in lucem Institutiones Anatomi-
ca Bartholini.Non vitupero antipelargiam Filij, qui vt bo-
norum Patris, sic professionis heres et successor,
patrimonium sibi relictum amplificare voluit,
- Sic pour : interponere.
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.