Note [m]
Page 28, observationes raræ et novæ de venis lacteis.
dicatæ cadaver impetrauit, quod à perito Chi-
rugo cognominato la Bale incisione aperien-
dum curauit ; sed quia ipso suæ mortis die ab
omni ferè cibo illa abstinuerat, in eius corpore
receptaculum inane prorsus et vacuum inuen-
tum est, nec vllum, multis licet in locis incisum,
Chylum reddidit.Porrò illud facilè distinctum ab aliis partibus
probauerunt eminentes multæ velut Vesiculæ
membranosæ adipe circumcinctæ, tenellis in-
tercisæ glandulis, ex eóque visus est nasci Cana-
lis Thoracicus sinister, multis et variis flexibus
intortus, pluribus fibris per singulos plexus ad
vicinas partes alligatus, qui eò eminentior appa-
rebat, quo pleniori turgebat sero, quod quidem
lactis sero persimile prodiit, nec vllo modo dis-
simile illius, quod suprà memoraui exiisse ex præ-
dicti cadaueris receptaculo.Hoc autem nihil aliud fuisse, quàm Chylum
iam alteratum, omnino mihi persuasum est, si
quidem illico post mortem Chylus in receptaculo
et Canalibus Pecquetianis degenerat, et in sero-
sum humorem conuertitur, licèt tardiùs in Ve-
nis Lacteis Asellianis huiusmodi alteratione cor-
rumpatur. In vltimo enim à me dissecto cadaue-
re, quarto adhuc post mortem die nonnullas Ve-
nas Lacteas Mesentericas ostendi humore planè
lacteo albicantes. Cur autem diutius integer
conseruetur Chylus in Venis Lacteis Asellianis,
qàm in Pecquetianis, Vni tibi quæstionem hanc
enucleare facile est, eiúsque à Te vno solutio-
nem præstolamur, nisi Tibi arrideat ratio ex Ve-
narum Asellianarum exilitate et Thoracicarum
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.