Note [n]
Page 220, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.
IX. Argumentum. Chylus impurus absque coctione,
sed ne quidem concepto calore, id est crudus ac indigestus per
venas lacteas ascendit ad cor, transeundo per pulmones devol-
vitur in aortam ; si hoc ita sit, nonne potest inquinare cor, et
pulmones labefacere, et arteriosum sanguinem, pag. 167. resp.Istud Achilleum argumentum, quod toties repe-
tit, pag. 179. 180. 181. 191. respons. et pag. 205. ad
Guiffartum, deprompsit Riolanus à secunda epistola ad
Pecquetum scripta, quæ sic habet opponant consusis {a} ador-
nandi chyli et perficiendi sanguinis officinis turbari primæ et
secundæ regionis fines, chylum adhuc crudum et immutatum
cordi oggeri, atque ita non tam culinæ nidore quàm sordidâ
incocti cibi permixtionem {b} spiritus vitales inquinari. Tela
prævisa minùs feriunt : ideoque non difficile erit,
opinor, ab istis sordibus Lacteas Thoracicas expe-
dire.Supposita earum hyparxi quam post αυτοψιαν fa-
tetur Riolanus pag. 145. nemo cum ratione dubitare
potest chylum impurum et sordibus inquinatum ad
sublcavias accedere. Natura enim blanda animan-
tium conservatrix, ac de earum salute summè sollici-
ta, cujus gratià cuncta exequitur, has venas fabrica-
ta est, ad per eas naturæ lege et instituto it chylus in
subclavias et cavam ascendentem. Ergo ex hoc ipso
necessariò sequitur chylum hunc non impurum ac
sordibus inquinatum ad cor et pulmones ascendere,
hæc fuerat anticipata brevis hujus argumenti solu-
tio in secunda ad Pecquetum epistolâ. Non silebit in sua
causa natura, responæbitque semper se quod melius est præ-
stare et animantium saluti convenientius. Et verò licet
nobis nondum probè constaret chyli depurationis
ratio, quoniam agit sæpe natura miris et occultis mo-
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.