Note [n]
Page 242, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.
et magnum opus repente unaque aggressione fieri, totamque
suam expolitionem ab uno naturali instrumento acquirere.Quid igitur flagitij habet hæc sententia ? quid la-
cteæ thoracicæ mutant in medicina et curatione mor-
borum ? Omnes si quidem morbi qui à Riolano pag.
176. respons. in Hepate collocantur, Ex ejus actione
læsa, scilicet imminuta vel abolita attractione et retentione
chyli, vel ex frustratione sanguinificationis ; quales sunt diar-
rhœa chylosa, diarrhœa hepatica, cahexia, ατροφια, hy-
drops, adhuc dependebunt ab hepate ; sed quidam
præterea ab istis venis nuper detectis, ex Riolani testi-
monio supra allato ; non autem à corde et pulmonibus,
quia in his duobus visceribus chyli et sanguinis excre-
menta nec colliguntur nec secernuntur, sed solùm
in abdomine. Igitur in istorum morborum curatio-
ne adhuc respiciendum erit jecur, et ad id viscus
erunt dirigenda præsidia ; propterea novam metho-
dum condere necessum non est, imò veteri et Hippo-
craticæ lux additur. Cum autem hepar sit adhuc hæma-
toseos officina, non frustra in ejus corre-
ctione et expurgatione laboratur ; non frustra accu-
satur hepar Author hydropis ex frustrata sanguifica-
tione ; non frustra in profluvio sanguinis recurritur
ad hepar eique adhibentur remedia ; non frustra Hip-
pocrates, Aristoteles et Areteus totius corporis sanam
vel ægram constitutionem integritati vel vitio hepa-
tis tribuerunt. Sed frustra et falsò hæc ex lacteis tho-
racicis infert Riolanus. Nec decipiuntur quotidie Me-
dici falluntque suos ægrotantes quum ortum et fun-
damentum morborum penè omnium constituunt in
obstructionibus hepatis, lienis, mesenterij, pancrea-
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.