Note [p]
Page 244, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.
quid asperiùs mihi excidit, id vir magnanimus inno-
centi disputationis fervori, et defensionis necessitati. {a}
Vitiis prorsus carere supra sortem est felicitatis huma-
næ. Quædam autem cum Riolano reprehendi, ac ma-
ximè contradicendi ac maledicendi pruriginem, id me
amicè et officiosè præstitisse testor ac profiteor ; ne-
que illustrem virum quem amo et veneror vitupe-
randi causa sed juvandi, ut scilicet horreat ipse sua
convicia et ab iis tandem abstineat. Filius potest er-
roris admonere patrem et à sententia ejus recedere,
l. 3. §. si quis ff. de condictio. caus. dat. In publicis
functionibus præcedit utilitas patriæ : quia primùm
reipublicæ nascimur deinde parentibus et propin-
quis, l. 1. §. generaliter. ff. de vent. in possess. mit-
tend. Hoc ab homine exigitur, inquit Seneca c. 30. L.
de otio sapientis, ut prosit hominibus si fieri potest
multis, si minùs paucis, si minùs proximis, si minùs
sibi. Hoc consilio ad scribendum impelli debemus,
non Adrastiæ lege, quam tamen frustra Riolanus Pec-
quetiani inventi fautoribus intentat, cum ipse in dor-
so ferat Nemesim ; {b} quod olim celebre fuit dictum
Leonis Bysantij adversus gibbosum qui oculorum
ejus imbecilitatem fuerat cavillatus. Quod si ego
pro veritate certans in arena lapsus sim, scio etenim
me et sentio, non minùs quàm alium quemvis, erro-
ri obnoxium, erigi ab aliquo gloriosum putabo. Vi-
ros suspice, inquit Seneca, {c} etiam si decidunt, magna
conantes. Errare hominis est ; Christiani odisse erro-
rem, et amare sui reprehensorem erroris. Verùm ab-
sit à nobis omnis malevolentia, læti gratulemur huic
sæculo in quo fœliciter impletum est istud vati-
cinium.
- Sic pour : necessitati, si placet, ignoscet (errata).
- Note marginale : In fine respons. ad experim. pag. 201.
- Note marginale : L. de beata vita.
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.