Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
5e de 6 parties
Note [p]
Page 142, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos.
me vsus certiorem fecerit ; nosti enim, vt sibi pluri-
mum indulgentes, rerum similitudine etiam periti
subinde fallantur. Ie vous prie de communiquer
cela à Monsieur Riolan mon bon Maistre, et
tout ensemble, de le saluer tres humblement de
ma part.Ipsemet Veslingius, in suo Syntagmate, notat
à se, et ab alio suo administro, Chyli ad mam-
mas ditributionem indagatam fuisse, in sua
Præfatione : et pag. 107. Actionem mammarum
propriam lactis generationem dixi, quamuis non-
dum perspectum satis sit, quibus viis materiam in
lac conuertendam admittant. Sed huic rei lactan-
tium animalium à pastu dissectio, lucem aliquam
fœnerabitur.Aduerte, Pecquete, multos in diuersis natio-
nibus tui inuenti gloriam tibi surripuisse, et in-
ter eos præualet Doctor Mantelus, qui in sua
Epistola gloriatur, se Receptaculum Chyli repe-
risse, et publicè in Scholis Medicorum demon-
strasse. Atque vt id magis omnibus innotesce-
ret, fabricata sunt Lutetiæ magnifica elogia de
Typographiæ inuentione, ab eius Atauis gloriosis,
et ab eo, Chyli Receptaculum, et Venas Lacteas
Thoracicas primùm repertas. Ac si noluisset ea
suo nomine in lucem prodire, priusquam resci-
ret Medicorum iudicia, et tamdiu tanquam
Apelles post tabulam ltauerit : {a} At cùm agno-
scat hæc omnia approbationem meruisse, nunc
se Inuentorem istius Chylosi artificii prædicat,
et nomine alterius Iuuenis Medici Rothomagen-
sis publicauit, adjunctâ quâdam Responsione
ad opus Caroli le Noble : sed ille Iuuenis incogi-
- Sic pour : latuerit (coquille).
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.