Note [q]
Page 180, ad ioan. pecquetum doct. med. monspeliensem gratulatoriæ epistolæ.
tuum illud inventum frustra impetitur ; cum certatim
alij illud sibi vendicantes fidem cunctis faciant, quàm
certa res sit, et quàm solidæ gloriæ parens existime-
tur.Scripsi ad Henricum Bornium professorem Ley-
densem, veterem amicum, mirari me quî fieri potue-
rit ut Clarissimus vir Iohannes Hornius de ductu chy-
lifero scribens non viderit tractatulum tuum biennio
ante typis editum, ut planè constet nulli non literato,
nec in Anatomicis hospiti, te primum exstitisse freti
istius Magellanico sanè potioris, detectorem. Atque
adeo ludibrium posteris debiturum collegam, nisi
quamprimum illud data occasione fateatur ; et dicat,
non visum sibi librum tuum, cùm tamen ipse eódem
fermè experientiâ sua pervenisset. Nolle enim me
ambigere, quin Hornius quoque ductum invenerit,
sed tamen à suspicione plagij famam viri jam aliunde
et per se magni nominis immunem non futuram, nisi
liberetur, nudâ et simplici narratione experimenti sui,
atque relictâ tibi inventionis primariæ gloriâ. Itaque
rogavi ut virum doctissimum cautè officij sui admo-
neret. Tu, Vale, Pecqvete Clarissime,
et rem Medicam juvare contende. Optandum enim
esset ut in re tam seriâ tandem homines nugari desi-
nerent. Iterum Vale. Lutetiæ Parisiorum Eid. Sextil.
m dc liv.
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.