Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
5e de 6 parties
Note [q]
Page 143, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos.
tanter vel inscienter gloriosè insonat initio li-
belli ; quem appellat Clypeum ; arma amens ca-
pio ; Imperfectum reliquit versum, sed perfi-
ciam ex eodem Virgilio.——— Nec sat rationis in armis.Quod verissimum agnoscet, qui peritiam
aliquam in rebus Anatomicis adeptus fuerit.
Sic loquitur, En clypeum qui me fidentem animi
tuebitur ; Agnosce arma, tua sunt, tuis manibus
fabricata, etc.Non animaduertit Pecquetus, binos illos Do-
ctores Parisienses, eius famæ clanculum insidiari,
ab eius partibus deficientes, dum officium san-
guificandi diuidunt, et portionem chyli alte-
ram Cordi adiudicant, alteram Hepati ; Atque
nunc affimauit Iecur hæmatoseos organum,
et œconomiæ naturalis directorem ; Nisi Pec-
quetus sibi caueat et prospiciat, furtiuis suis
coloribus nudabitur, tanquam Cornicula Æso-
pica, tandémque nisi eum defendat Alethophi-
lus, ab illis desertus, tanquam inuenti alieni
furtiuus vsurpator audiet.
"Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la
licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.