inde sanguinis tantùm effluxerunt aliquot guttulæ,
nihil Lacteum in cavam irrupit.
Ergo (quod unicum industriæ meæ superfuit) Me-
senterij Lacteas, quid hanc sibi juris in rem obtine-
rent, pondere digiti gravitantis adigo commonstrare.
Parent urgenti ; nam è ramis subclavijs tanta succi,
quem observabam, copia profunditur, ut et ejusdem
esse Lacteas originem agnoverim, et à Chylo diver-
sum putare duxerim insanissimum.
Ne tamen quid inexploratum relinqueretur ; cùm è
superioribus ramorum ejusmodi partibus præceps
rueret, has in longum unà cum cæteris colli et artuum
anteriorum venis diffindo ; compressáque mox infe-
rioris alvi capacitate ; et exerto in apertos iuxta cla-
viculas alveos obtutu, ecce completorio mei voti
exitu, indubitatò jam tum in superiores ramorum
subclaviorum partes utrínque Chylus redundavit.
Εκβολας noto pronas oculis, et spectantibus mani-
festas scaturigines ; foraminula scilicet, paulò infra
Iugulares venas, et axillarium cataractas, numero-
sis ostiolis hiscentia. Sed et Iugularium illic valvulas
observo ruituro in cordis gurgitem Chylo faciles as-
censu penitus interdicere.
Verùm, quâ tandem viâ, quibus meatibus, eò Chy-
lus devolveretur, non licuit ob exhaustum animalis
jamdudum mactati mesenterium, evanescentibus
planè Lacteis cum expressi liquoris effluxu depre-
hendere.
Subclavios hic voco ramos, licet in canibus cla-
viculæ nullæ sint, ex ea quam habent cum humanis
subclaviis similitudine.