ra sustineant, aut erecta depresso angulo innitan-
tur.
Ut ergo, ad sublimem siphonis angulum ascen-
surus succedat liquor, necesse est crus illud quà
corruet, depressiori subtendatur emissario, ut for-
tior exinde liquidæ molis gravitas per alterum ostium
debiliorem aquam ad sequendum mobilitet. Ita per
ascendentis Cavæ caudicem, quem naturæ provi-
dentia demissiorem paulò Arteriarum ascendentium
ostiis constituit, defluet (inquiunt) Sanguis, qui
propter hoc altrinsecùs debebit sequaciter ascen-
dere.
Et ut in demissum suo pondere ruens alterius si-
phonis angulum, liquor è fundo suopte reflectitur
instinctu, donec æmulâ utrinque superficie æqui-
librij denotet quietem ; atque si reflexionis fistula
brevior demissiorem aperturam alterius curis in-
fundibulo expanderit, futurum est ut proprio,
propter eandem gravitatem, defluvio effundatur :
Ita Sanguis, inquiunt, per ansatum descendentis
Aortæ truncum ad infima præcipitans, per descen-
dentem ultro Cavam è fundo resilit, et per ejus-
dem ostium, quod quidem tantisper demissius est,
defluxu spontaneo rursus in cordis gurgitem refun-
ditur.
Memineris autem ne ambigua tibi facessat no-
menclatura negotium, ascendentem dici Cavam,
quæ sursum versùs à corde luxuriat ; at quæ suas
hinc effundit deorsum ad extrema propagines, des-
cendentem, ducto ab origine, non ab officio nomine.
Sane diceres cum naturæ artificio veritatem ip-