sum, puto, quis ruentis in Aortam molis insulsè gra-
vitati tribuerit.
Sed nec ipsa, quæ crus alluit Arteria, cum ligabi-
tur (si tribuendus ponderi Sanguinis, ut in inverso
siphone, motus) sub vinculo poterit, contra expe-
rientiam, vacuari ; nam tantillum illic residuum San-
guinis, totum nequibit, quod in Cavâ gravitat, San-
guineæ moli pondus sursum versùs protrudere.
Cum autem dixi mortuorum exhaustas Sanguinis sub-
tilitatem refundendum. Est enim huic sua quoque
densitas, nec ejus forsitan, qui venis tum Cavâ,
tum etiam Portâ includitur, minor crassitudine.
Momenti suppeditabit facilis experientia. Viven-
tis Animalis vulnera Cavam eôdem cum Aortâ,
sed et ipsam pariter, si lubet, Portam tempore ;
certè suo quisque vasculo elicitus Sanguis residet ;
nullus solvetur in vaporem ; et nisi, qui ex Arte-
riarum ramulis exprimitur, lætiori paulò purpurâ
rubesceret discrimen quæreres inanissimo examine.
Poteris et in moribundo Sanguinem Arteriosum,
si Arteriam in curribus {a} liges, sistere ; hoc et ipse mul-
toties operatus, subtumidam esse versum cor Arte-
riam, Sanguine vidi nequaquam evanido.
Ergo cum nec siphonis ratio circulari Sangui-
nis motui conveniat ; nec ipsum pondus eidem in-
servire videatur, imò esse plerunque (sicut in pen-
dulis negligentiùs artubus planum est) impedimen-
to ; ad externi virtutem incitabuli, proprio defi-
ciente, confugiendum.
- Sic pour : cruribus (corrigé dans l’errata).