Page 124, Ioan. Pecqueti Diepæi Doct. Med. Monspeliensis
Nova de thoracicis lacteis Dissertatio.
veluti cum aquâ vinum commisceri. Neque hoc ex-
perientiâ destitutum est : si enim plenâ etiamnum ca-
vâ mesenterij centrum seu receptaculum premas, ita
confundi videas cum sanguine chylum, ut vix quid-
quam ille purpurei coloris amittat. Imò cum aperuis-
sem aliquando supra cor cavam, nihilo discolor re-
liquo sanguini cruor effusus est ; et exinde jam in ca-
va conclusi lacteo chylum exui colore : ac quemad-
modum admixta vino mediocri quantitate aqua,
per vini partes ita dispensatur, ut eam veluti natu-
ram vini, ita cum eo confunditur, ut plane sanguinem esse
concluderes : atque ut diffusum per cados vinum sor-
des evomit, fæcesque deponit et tartarum : ita chy-
lus in sanguinem tandem intra cordis cacabum trans-
mutatus per arterias, carnes et venas ad ea devolvi-
tur emunctoria, quæ purgandis ejus excrementis na-
tura constituit, suas sordes per transcolationem (ut
arbitrer) depositurus.
Quod si contingat, ut difficilis fermentationi chy-
lus legitimam à corde coctionem primâ non fuerit
tanseundi licentiâ consecutus, post circulationem
denuo refluit ad cor, ac toties repetendæ officinæ
iterat vices, donec absoluti sanguinis complemen-
tum adipiscatur : Quoties autem id fiat in continuo
confusorum liquorum fluxu, arduum, ne stultum
dicam, concipere : pendent ita {a} scilicet à cordis calo-
re, vigoréque, à chyli materia facili ad sanguifica-
tionem vel ad eandem difficili.
IV. Chylum postquam in ascendentem cavam
influxit, eodem cum sanguine, cui miscetur, motu
- Sic pour : ista (Errata).
|