Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience iii, note d.
Transcription

Page 125, Ioan. Pecqueti Diepæi Doct. Med. Monspeliensis
Nova de thoracicis lacteis Dissertatio
.

in dextrum cordis (ut docet circulatio) labi ventri-
culum ; et hinc posse ipsum sibi Riolanum (qui circu-
lationem admittit in majoribus vasis, ac proinde in ca-
va ascendente) respondere, cum pag. 149. quærit
Quomodo ruat in cordis gurgitem chylus ? an moram faciat
in auricula dextra ?
Et quoniam auricula cordis dextra
ante lateris ejusdem ventriculum movetur, dico, pri-
mùm in eam sanguinem, et admixtum propterea chy-
lum influere, successivo deinde incitamenti ejusdem
tenore cursum reflectere in subjecti ventriculi cordis
cavitatem.

V. Veram αιματωσεως officinam esse, Cor, quan-
doquidem illic fermentatione primùm incipit chy-
lus naturam suam exuere : neque enim idonea fuit
tantæ mutationi sanguinis in ascendente cava socie-
tas : ruit scilicet sanguis à cerebro temperamenti fri-
gidi et manibus externo frigori omnium membro-
rum maximè expositis ; adde ipsius chyli, qui etiam-
num incoctus est frigidum pariter auctarium ; et pro-
inde ut in corde perfectum calorem acquirit, ita di-
co in corde chylum in sanguinem commutari.

Etiam id confirmatur autopsia : Receptaculi in-
venti causa fuit (ut experimentis nostris anatomicis
habes) justo plus ex admixta chyli copiâ pallescens,
atque adeò usque ad abscessûs suspicionem, in ascen-
dente cava juxta cor sanguinis {a} repertus. Et quoniam
in diversitate corporum, sicut et ipsarum partium
variis affectionibus, non eodem modo convertuntur,
licet obnoxia sint æqualiter coctioni cum ad chylo-
sin, tum etiam ad hæmatosin alimenta, certum est
illum, qui penè momentaneus est, chyli per cor san-
guinisque transitum, minùs ad hæmatosin perfectam


  1. Sic pour : sanguis (Errata).

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience iii, note d.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0044&cln=d

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons