Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience iii, note e.
Transcription

Page 126, Ioan. Pecqueti Diepæi Doct. Med. Monspeliensis
Nova de thoracicis lacteis Dissertatio
.

effecturum, si semel fiat in debili naturâ, quàm in
vigenti : sanè in debili non acquisierit, {a} quidquid est
ad resarciendos corporis fatiscentis defectus neces-
sarium. Et ob id, puto, mirabilem illam institui di-
vina providentia sanguinis circulationem, ut multi-
plici per officinam transitu quod unico perfici ne-
quiverat, absolvatur. Hinc in aliis coctior sanguis,
atque perfectior ; in aliis non ita : alios robustiori vi-
gore præditos, imbecilliori alios sublanguidos na-
turâ ; cæterùm iisdem utrosque dapibus pastos et eo-
dem compositis modo.

Non tamen diffitebor diversitatem ejusmodi ex
ipsius chyli dispositione variâ procedere. Certum est
coctiorem reperiri chylum purioremque ; candicat
interdum nitidiori albedine spissiorique consistit
sunbtantiæ densitate, sicut liberiori nonnunquam
fluore diffunditur et subalbicanti sero colorem atte-
nuat ; allicit aliquando dulcedine jucundiori, sicut
et versâ vice pungit interdum acriori salsedine, fre-
quentiùs nimirum aut rariùs in corda eodem modo
ad nutritivam perfectionem disposita circulatum est.

Cave tamen putes ejusmodi varietates esse cordi
(dum chylum, qualis est, excipit) ullatenus incom-
modo ; citra tamen id dico veneni mixturam aut cor-
ruptionis, cordi ut plurimum exitiosam : sed sive
plus sanguinis unâ disatole perficiatur, sive minus,
nihil magis alteratur cor, iterato scilicet opificio,
cui unicum sufficere nequiit, perfecturum.

Nec satis hoc loco mirari possum objectionum
Riolanicarum pag. 179. 2. part. opusc. levitatem, crudus
(inquit) indigestusque chylus (id est) ut ipse sensit albus
et nondum ultimum perfectæ sanguinificationis ade


  1. Sic pour : acquisiverit.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience iii, note e.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0044&cln=e

(Consulté le 09/12/2025)

Licence Creative Commons