Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience iii, note i.
Transcription

Page 130, Ioan. Pecqueti Diepæi Doct. Med. Monspeliensis
Nova de thoracicis lacteis Dissertatio
.

solida sint seu fluida exterminantis.

Sed utcunque sit illud in elementatis exploratum,
non perinde tamen in animantium corporibus (quod
quidem ad chyli sanguinísque aut excrementorum
spectat negotia) concludendum. Eorum certè sepa-
ratio neque levitate procuratur, neque pondere : fit
illa nimirum colationis incerniculo, et eam ob rem
constituta sunt providentiâ naturæ variis in locis
emunctoria ; alioquin ut suo relictus ponderi in vas-
culo post phlebotomiam sanguis, sicut est sero multò
et aquâ gravior in inferioribus ipso supernante sero
fidit partibus, ita sanguis (inquam) dum stamus ad
pedes sideret, ad caput verò scanderet (quod hacte-
nus nusquam effectum est) expressum à sanguine se-
rum.

Quod sanguis ipsâ sit aquâ ponderiosor hoc mihi
persuasi ratiocinio. Anxiâ diu curâ causam inquisivi,
cur immersa demortuorum animalium corpora sta-
tim in fundum proruant, illicque aliquanto dierum
abscondita spatio postea demum revelata superna-
tent : hac ego conjecturâ conatus sum penetrare tan-
tum naturæ mysterium. Necesse est (inquam) tot
diebus submersum cadaver aliquid subsantiæ, cujus
sit in ipso gravitas aquâ ponderiosor amittere. At
cum reliquis integerrimum persisteret solius sangui-
nis ad effusionem idonea fluiditas, quam quidem in
demortuorum venis etiamnum retinet, jacturæ sus-
picionem induxit. Et vero quotquot ferè undis ex-
haustos ex fundo urinatores ad littus me præsente
exposuerunt narium emissario vidi aut aliàs, si quà
vulneris hiatus, sanguinem profundere. Sicut facilè
concluserim sanguinei ponderis præ aqueo vel seroso
gravitate sub undis cadaverum corpora retineri.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience iii, note i.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0044&cln=i

(Consulté le 09/12/2025)

Licence Creative Commons