Page 131, Ioan. Pecqueti Diepæi Doct. Med. Monspeliensis
Nova de thoracicis lacteis Dissertatio.
Nec verosimilius isthæc chyli, quod in cor Riola-
nus refundit excrementa pulmonibus influere ; quan-
doquidem per septum ipse medium sanguinem è dex-
tro cordis in sinistrum trudit ventriculo, ut fiat (in-
quit) novus sanguis arteriosus, nec in pumones sangui-
nis ingredi sinit ultra necessariam eorum nutritioni
copiam, atque adeò defæcatissimam, ne cor (inquit
pag. 179.) et pulmones deteriùs nutriantur, quàm reliquæ
partes corporis. Quoniam igitur ea chyli, quem in cor
asserit descendere provolventur excrementa ? vel
quorsum tam indignabundus 181. pag. Quis (excla-
mat) sanæ mentis credat cordis viscus, solium animæ, solis
astrum, in suo conclavi culinam corporis exercere, et omnes
impuritates alvinæ regionis eo transferri ? Si hoc ita fieret,
miserabilis et ærumnosa foret hominis vita, multis incom-
modis obnoxia ex sordibus chyli supernè remeantibus.
Adverte, sodes ô veritatis amator, sed oculis ve-
tulum miserantibus immedicabilem contradictoriæ
sapientiæ constantiam. Quem chylum in cor fatetur
eumque cum ascendentis et descendentis cavæ san-
guine permixtum succedere, asserit eundem, si eò
succederet, noxium cordi futurum, et excrementis
infecturum et miserabilem inde fore hominis vitam,
uno verbo nullum in cor chylum succedere. Et pag.
187. Sunt igitur istæ venæ duæ lacteæ ita conditæ et dispo-
sitæ, forsan ut sanguini violenter fluenti intra arterias per
circulationem, in venis crassities addatur, circa diremptus
trunci cavæ versus axillares ramos et juxta iliacos. Et in-
fra Forsan etiam iste chylus trunco venæ cavæ juxta axil-
lares infunditur, ut sanguinis portio ex permistione chyli cras-
sior facta hæreat cordi, et instar fermenti calidioris et aci-
dioris, inserviat ad elaborationem novi sanguinis arteriosi.
Immemor sanè eorum, quæ dixerat pag. 183. Ego |