Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre i, note c.
Transcription

Page 183, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

lande, Regium, Licetum ; ut omittam severissimum
iudicium de cæterorum anatomicorum scriptis,
in quo pauci et quos æquus amavit Iupiter Theo-
ninum dentem effugêre. {a} Nec in ultimo editis opu-
sculis anathomiciis {b} variis et novis deferbuit in se-
ptuagenario digladiandi cupido, ibi iterùm ac tertiò
Harveo mota lis. Dein Highmoro, Gassendo, Pecqueto,
Guiffarto, Slegelio, Bartholino. Sic Hannibal non de-
siit senex bellum {c} quærere, adeò sine hoste esse non
poterat, inquit Seneca. Ac unusquisque, ait Riola-
nus
, {d} bene judicat ea quæ novit, hac fiduciâ in libros
et Authores anatomicos censuræ et animadversionis
authoritatem usurpat. Solus ergo sapit, solus benè
judicat Riolanus, qui solus hoc ævo id contra omnes
aggressus est. Quasi vero tot celeberrimi viri in quos
velut princeps pro tribunali sedens animadvertit,
anatomes forent ignari. Ita D. Hieronimus {e} de quo-
dam, qui cum mensâ posita librorum exposuisset
struem, adducto supercilio, contractisque naribus ac
fronte, rugatâ adversum singulos declamabat ; dice-
res, inquit, criticum esse Longinum, Censorémque
Romanæ facundiæ notare quem vellet et de Sena-
tu Doctorum excludere.

At verò erravit Pecquetus superbus juvenis in-
vium, et præruptum naturæ iter temerario ausu con-
scendens ; ideóque periti anatomici (solius scilicet
Riolani) censuram meruit. {f} Sed quis vellicando ac mor-
dendo erranti viam monstrat ? nonne istud alie-
num est à Christianis moribus, ab omni Philosophia,
et ab ipsis societatis humanæ officiis ? Num pulchrius
fuisset triumphali seni, in circi spina sedenti, curri-
culum ingressis aut voce aut nutu favere, vel defa-


  1. Note marginale : Anthropograph. l. i. c. 6.

  2. Sic pour : anatomicis (errata).

  3. Sic pour : senex omnibus angulis bellum (errata).

  4. Note marginale : Ibidem.

  5. Sic pour : Hieronymus (errata).

  6. Note marginale : Resp. Riol. pag. 139.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre i, note c.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0050&cln=c

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons