Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre i, note g.
Transcription

Page 187, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

rum vestigia certa ponentibus ? quid si illis irasci velis
qui ægrotant, senescunt, fatigantur ? Pecquetum verò
per contemptum puerum vocat. Num quis autem
irascitur pueris, quorum ætas nondum novit rerum
discrimina ? maior est excusatio et justior hominem
esse quàm puerum. {a} Præceptoris enim nimia sævitia culpæ assi-
gnatur, inquit Paulus. Iudex etiam omni affectu ca-
rere debet, et si id supra hominem videatur, nunc ne
vultu quidem animi motum detegere decet. L. Ob-
servandum ff. de offic. præsid
. Quis igitur judicem fe-
rat accusatorem fieri, et quod indignius est, delato-
rem criminis venire cujus ipse manifestior reus est : Si
quidem dum totus est in reprehendo Riolanus,
non caret reprehensione, labenti similem cadens in-
crepat, pericula dum inferre cupit ipse non cavens,
ac tremulâ manu ferro et igne nævos emaculans.
Finxit verò opinionum portenta ne deesset pugnæ
materia, quâ φιλοπτολεμος {b} mentem auidiùs pasceret ;
neve absque aliqua recti specie in Pecquetum sæviisse
videretur. At nihil argumentis, quibus novas Chyli
semitas exagitat infirmius, nihil inconstantius, qui-
bus Collegarum quos impetiit neminem respondisse
existimo, quoniam se ipsum satis superque refutavit.
Egregiè quidem lacteas thoracicas deffendit {c} doctissi-
mus Bartholinus, nec minus strenuè nunc earum cau-
sam agit ingeniosissimus Pecquetus, ut postmodum super-
vacanea foret novi cujuspiam ac longioris operis ac-
cessio. Itaque quidquid in Riolani responsione illi in-
tactum reliquere {d} hisce aliquot capitum brevibus litu-
ris emendare, institui ac expungere, non quidem ani-
mi fiduciâ, sed causæ : neque ut authoris inter anato-


  1. Note marginale : L. sed etsi §. ad legem aquil.

  2. Variante de φιλοπολεμος.

  3. Sic pour : defendit.
  4. Sic pour : relinquere.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre i, note g.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0050&cln=g

(Consulté le 09/12/2025)

Licence Creative Commons