Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iii, note g.
Transcription

Page 201, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

borum cavillatio, quæ solummodo acumen irritum
exercent, et generosam indolem in istas argutias con-
jectam comminuunt ac debilitant. Quod ad secun-
dam epistolam spectat, illius, utpote brevioris, nunc
exempli solùm gratiâ paucis defensionem suspiciam.
Alter, inquit, ab Adamo primo hominum parente
structuram Lactearum Thoracicarum repetit. Scri-
pserat ille, ut novitatis invidiam ab his vasis depelle-
ret. Novum non esse, quod in omnibus Animantibus cer-
nitur, et quod cum ipso mundo incœpit
. Nonne ergo in-
sulsè ridet Riolanus, ubi hîc mentio de Adamo ? an
quod cum mundo incœpit ab Adamo repetitur ? sic
ergo argumentetur censor. Natura animalium cum
ipso mundo incœpit, ergo est ab Adamo, quem ta-
men docet Genesis absolutis cæteris animantibus
sexto die solum creatum fuisse, tanquam corrolarium
et epitomen mundani operis. Cum ergo ita scripsit
Seneca. Aliud est aquarum genus, quod nobis placet cœpisse
cum mundo
, simili colore diceret censor, Senecam
aquarum originem ab Adamo repetere. Insulam re-
cens in Tiberi natam memoriæ tradidit Livius ; alias
ita in mari genitas Seneca et Plinius prodiderunt.
Quæstio igitur esse posset, an quemadmodum muta-
tur ipse terrarum orbis, dum insulæ renascuntur, imo
dum nova erumpunt flumina, antiqua siccantur, ac
montes pereunt : sic in animantibus mutetur naturæ
facies ortis recentibus chyli rivis ? non est par ratio.
Mutationes enim illæ à causa perpetua ortum non
habent, sunt περα φυσιν, et quodammodò morbi
universi. At partes animantium causam habent per-
petuam, quæ alias ex aliis generando sufficit, ac sur-
rogat.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iii, note g.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0052&cln=g

(Consulté le 09/12/2025)

Licence Creative Commons