Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre v, note d.
Transcription

Page 232, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

lienes, quatuor ureteres deprehenduntur.

Sed multiplex est alicujus partis usus, primus quà pars
est, qui totus ad actionem comparatur, et definitur
aptitudo quædam partis ad agendum, seu recta partis
compositio ad suo munere fungendum, qui usus
actionem præcedit, et partibus semper adest etiam
otiosis : alius verò usus ab ipsa actione procedit eâ-
que præstantior est, quia in ipsum actio velut in finem
fertur, neque ad unam solum partem, sed ad univer-
sum corpus pertinet : Tertius usus est, quà pars est
cognita, qui utilitas potiùs dici debet eáque omnia
explicat, quibus partis cognitio lucem afferre potest.
Quod post Galenum rectè distinxit Asellius. In pri-
mo usu qui ad actionem refertur, decipi non pos-
sunt Anatomici, nam patet sensuum evidentiæ ; alij
verò usus perspicui non sunt, et varia in his senten-
tia pro cujusque animo. De his lactearum thoracica-
rum usibus paucis ago. Primus ergo usus quà vasa sunt,
est chyli anadosis seu distributio in venas axillares aut
subclavias. Secundus usus est nutritio corporis ; usus
verò et finis toti utilis istius situs peculiaris et inser-
tionis lactearum in subclavias, in naturæ obscuritate
latet. Parva sunt enim novarum rerum earúmque co-
gnitionis initia, nihílque repente magnum est. Atta-
men postquam Eruditissimus Riolanus et in anatomicis
usibus investigandis verè princeps hîc fores aperuit,
promptior et facilior erit istius usus conjiciendi via.
Credi potest chylum in subclavios eo fine derivari
circa diremptum cavæ ascendentis ; ut in hac sanguis
è brachiis et cerebro refluus, jacturâ spirituum quo-
quo versum dispersorum depauperatus, ut cum Rio-
lano
loquar in prætermissis Encheirid. pag. 298. novâ

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre v, note d.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0054&cln=d

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons