Page 236, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.
trahitur ; solùm observatur corruptela in sero cæruleo
vel lacteo ipsi innatante, urinæ sanorum similes, alui
excrementa primis diebus à naturalibus parùm muta-
ta cernuntur ; quæ omnia satis ostendunt neque in
hepate, neque in ejus ditionis venis, sed in aliis par-
tibus ad ipsum non pertinentibus febrium maligna-
rum focum delitescere. Quale est chyli receptacu-
lum, è quo ob sympathiam supradictam cum vena ca-
va ascendente, non modo aura malefica indesinenter
ad cor exhalat, sed etiam serum lacteum, ex summè
putri et ferventi chylo expressum, in subclavias stil-
lat, quod postmodum sanguini innatans, vitæ gu-
bernacula et principes corporis partes, atque inter
has præcipuè cerebrum, inficit ac pessundat.
Alia ex lacteis thoracicis utilitas colligitur, tum
dignotio {a} materiæ tot sputorum quibus scatent pul-
mones in dispositionibus rheumaticis, ut iam capite
superiori observatum est : tum viarum per quas in
κακοπραγια et καχεξια viscerum hæc materia facilè in
pulmones transmittitur ; cum labefactatâ naturali œ-
conomiâ, chyli receptaculum et lacteæ in mali consor-
tium trahuntur. Tum etiam intelligitur nova ratio cur
in febre hectica επισημασια et rigor ab assumpto cibo
ægros invadat. Quoniam languidus cordis calor cru-
dioris et serosioris chyli appulsum sentit, quo tunc
refrigeratur, ut ejus anathymiasi membrana carnosa
universum corpus investiens percellitur ; contra in
sanis inculpatæ valetudinis argumentum perhibetur
levis refrigeratio à cibo, quæ indicat lacteas thoraci-
cas patentes esse ac liberas, per quas vapores aquei,
qui ex alimento primùm funduntur, facillimè in
horacem {b} euolant, indeque in ουλομεριην. {c} Lactea-
- Sic pour : dignatio.
- Sic pour : thoracem.
- Sic pour : ουλομερελιην.
|