Page 241, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.
jus in tot angustiis ac poris addensatæ et compressæ
partes multiplicationem afferunt caloris, qui qui-
dem veluti lebeti magno circumjectus ignis substra-
ti ventriculi coctionem mirum in modum adjuvat.
Hinc præcipuè αλλοιωτικον, nec solum transcola-
torium hepatis munus esse convincitur ; cujus quo-
que vim alteratricem non effugit divisa illa chyli
portio quæ in subclavias devecta est. Quod Riolanus,
vel invitus, ut arbitror, fateri cogetur. Vidit si qui-
dem ille chylum non procul à corde sanguini permi-
sceri : circulatio, quam profitetur, sanguinem hunc
docet è subclaviis et cava statim ad cor recurrere ;
fatetur cordis sanguinem hepatico puriorem, atque
ex Peripateticorum sententia vim assumere nutriti-
vam, ac calorem in eo loco recoctum ut fiat vitalis ; {a}
fatetur præterea sanguinem in hepate biliosis excre-
mentis repurgari, eumque è porta in cavam ad cor-
dis ventriculos derivari. Nonne ex his omnibus ne-
cessaria sequitur conclusio ex Riolani confessione ex-
torta, chylosum sanguinem, quandoquidem puris-
rissimus {b} non est, non statim perfici in corde, sed re-
ciproco per utrumque viscis transitu, et alterna
μεταχυσει præparari multoties, excoqui et repurgari
in hepate tandemque in cordis regia absolvi. Si cre-
dimus Aristoteli ejusque sectatoribus, inquit Riolanus
lib. de circul. sang. ex doctr. Hipp. cap. 3. Totus san-
guis in hepate præparatus eò pervenire debet, ut suam per-
fectionem acquirat ; nam in hepate fit sanguis rudior et im-
politior, qui rationem habet materiæ ; in corde elaboratus per-
fectior redditur, qui formæ rationem habet ex Averroë. Et
ipsemet Galenus 6 de plac. cap. 10. post longam disputatio-
nem contra Erasistratum tandem fatetur nullum perfectum
- Note marginale : Pag. 178. respons. ad experim.
- Sic pour : simus.
|