Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre v, note n.
Transcription

Page 242, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

et magnum opus repente unaque aggressione fieri, totamque
suam expolitionem ab uno naturali instrumento acquirere
.

Quid igitur flagitij habet hæc sententia ? quid la-
cteæ thoracicæ mutant in medicina et curatione mor-
borum ? Omnes si quidem morbi qui à Riolano pag.
176. respons. in Hepate collocantur, Ex ejus actione
læsa, scilicet imminuta vel abolita attractione et retentione
chyli, vel ex frustratione sanguinificationis ; quales sunt diar-
rhœa chylosa, diarrhœa hepatica, cahexia,
ατροφια, hy-
drops
, adhuc dependebunt ab hepate ; sed quidam
præterea ab istis venis nuper detectis, ex Riolani testi-
monio supra allato ; non autem à corde et pulmonibus,
quia in his duobus visceribus chyli et sanguinis excre-
menta nec colliguntur nec secernuntur, sed solùm
in abdomine. Igitur in istorum morborum curatio-
ne adhuc respiciendum erit jecur, et ad id viscus
erunt dirigenda præsidia ; propterea novam metho-
dum condere necessum non est, imò veteri et Hippo-
craticæ lux additur. Cum autem hepar sit adhuc hæma-
toseos officina, non frustra in ejus corre-
ctione et expurgatione laboratur ; non frustra accu-
satur hepar Author hydropis ex frustrata sanguifica-
tione ; non frustra in profluvio sanguinis recurritur
ad hepar eique adhibentur remedia ; non frustra Hip-
pocrates
, Aristoteles et Areteus totius corporis sanam
vel ægram constitutionem integritati vel vitio hepa-
tis tribuerunt. Sed frustra et falsò hæc ex lacteis tho-
racicis infert Riolanus. Nec decipiuntur quotidie Me-
dici falluntque suos ægrotantes quum ortum et fun-
damentum morborum penè omnium constituunt in
obstructionibus hepatis, lienis, mesenterij, pancrea-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre v, note n.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0054&cln=n

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons