Page 243, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.
tis, et ad partes illas referandas sua remedia dirigunt.
Sed se ipsum decepit Riolanus cum existimavit in ea-
dem non esse sententia Pecquetianorum canalium fauto-
res ; qui tandem et chylum ab hepate admitti statuunt,
et easdem hepatis facultates et functiones, easdem
commemoratorum affectuum causas cum Riolano
agnoscunt.
Quæ cum ita sint, destructa est opinor, hisce quin-
que capitibus Riolani responsio ad Pecqueti experimen-
ta nova. Pro lactearum thoracicarum veritate ego do-
ctis ignotus et curtæ supellectilis homuncio, Anato-
micorum celeberrimo in faciem restiti ; quia reprehensi-
bilis erat. {a} Sic magnam et victoriis onustam navem in-
terdum vilis remorari potest pisciculus ; et veritas
non nominum titulis, non claritate stemmarum, non
personarum famâ ac dignitate, sed se ipsâ defendi-
tur. Illa, ut virtus, ipsa sui decus et pretium est, illa,
meæ vires et magna potentia, sola. Dei ergo et natu-
ræ in asserendo lactearum thoracicarum opere egi pa-
trocinium, non probra probris retaliando ; quid
enim justissimæ causæ inimicus esse potest ? Sed ser-
vatâ semper, et quæ primario Anatomico, et quæ
major veritati debetur, reverentiâ. Si quid durius
dictum est, quod tamen non dictum velim, non à me,
sed à se ipso audivit. Ex ejus enim verbis et sensis in-
tegris præcipui hujusce Destructionis nervi et articu-
li constructi sunt. Neque ex aliis tractatibus in quos
inquiri non vult, in prætermissis ad Slegel. pag. 370.
sed ex istis Opusculis postremis et præsertim ex Res-
ponsione ad experimenta nova, hæc verba deprompsi,
nec ea contraxi essentialia omittens, ut de Bartholino in
dubiis resolutis pag. 75. conquestus est ; si præterea
- Note marginale : D. Paul. ad Galat. c. 2. v. 11.
|