Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre v, note q.
Transcription

Page 245, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

Flumina tunc lactis, tunc flumina nectaris ibunt.

In sententiis imposterum constantior sit Riolanus ;
certissimis experimentis bellum non ampliùs indi-
cat ; abstineat à conviciis, et adversus eos, quos la-
cteos Anatomicos vocat, {a} non sit totus amarulentus
et felleus ; servet in scribendo modestiam quam lau-
dat, scit enim in hoc pulchrum et rectum, non facit,
contra quod scripsit in Slegelium pag. 226. carpere mor-
daciter atque irredere quasi stultum aliquid, quod dogmaticè
in controversiam venerit id procacis atque petulantis homi-
nis est
. Nihilominùs præclaras et paucis concessas
Eruditissimi Riolani dotes prædicabimus ; laudabi-
mus memoriam fœcundissimam atque uberrimâ re-
rum et verborum segete instructissimam ; πολυμαθειαν
insignem ; summam in arte medica et anatomicis re-
bus peritiam, ipsâ Encheirisi partam, et longissimo
usu firmatam ; authorum omnium melioris notæ tum
veterum tum recentiorum profundissimam lectio-
nem ac notitiam cum accurata et frequenti huma-
norum cadaverum inspectione conjunctam : Poë-
tarum ac philologorum dicta quibus illius scripta
velut splendentibus gemmis ubique illuminatur,
ac tandem indefessum studendi ac scribendi labo-
rem etiam in senili ætate, quam illi dudum fau-
stam atque anatomicæ scientiæ adhuc utilem à
Deo precamur ; Denique, quandiu fruemur hac vi-
tali luce, verè amabimus ut amavimus semper, cla-
rum in omnibus Europæ Academiis Riolani nomen
Scholæ Medicæ Parisiensis cæterarum magistræ or-
namentum, venerabimur magnæ Anthropographiæ
Authorem de Medicina et de hominum vita opti-


  1. Note marginale : In Iudicio de venis lacteis p. 8.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre v, note q.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0054&cln=q

(Consulté le 07/12/2025)

Licence Creative Commons