Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre i, note c.
Transcription

Page 5, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.

in chylum lacti similimum mutari, humido diluente,
acore incidente, et calore fundente, ab aliis fusè est proba-
tum, et alibi à nobis. Factus autem hac coctione chylus,
qvia in ventriculo, qvi solo nutritur sangvine, morari non
debet, et in totum corpus est distribuendus, ex ventriculo
deferri debet, ut termino à qvo, ad partes qvæ in sangvi-
nem transmutent, ut terminum ad qvem, per vias in omni
motu necessarias. Et de his distributionis chyli viis ser-
ram controversiarum duxeri omni ævo Anatomici, ut
tot sensus numeremus, qvot capita. Qvidam enim imme-
diatè ex ventriculo ad terminum seu organum sanguifica-
tionis progredi existimarunt ; aliis per pylorum in intesti-
na ejusqve vasa protrudi fuit visum. Paucis nos in singulo-
rum veritatem inqviremus, omissis in præsenti qvæ de
termino ad qvem dici diffusa oratione possent.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre i, note c.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1021&cln=c

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons