Page 6, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.
diatam et mediatam. Aqvapendens l. de Ventr. consen-
tit, sed de chylo tantum tenuiore, venasqve gastricas ex-
pressius nominat. Carolus Piso in Præf. l. de seros Colluv.,
gastricas easdem eligit, Epiploicas, ut et vas breve, per
qvæ ad lienem chylum deducit. Sed suspectæ sunt omnes
hæ venæ, qvia Sangvinis sunt, non chyli vehicula. In ga-
stricis qvoqve valvulam locavit natura, qvæ nihil ad lie-
nem per ramum splenicum admittit. Vas autem breve,
qvando lieni inseritur, defert potius acidum ex liene suc-
cum, sæpius tamen ex ramo splenico oritur, liene præteri-
to. Pisonis sententia falsa nititur suppositione, qvum lien
nec chylum recipiat, nec arteriosum sangvinem conficiat,
sicut alibi probatum à nobis. Aqvosiori verò chylo Ga-
leni et Acqvapendentis, commodiores infra assigna-
bimus.
Poros ventriculi et hepatis vel lienis vicini porosita-
tes tenuiorem chylum exsugere verosimile judicarunt
Gassendus et Veslingius, aliusqve Italus, qvi hujus rei titu-
lum divulgavit ; Sed me repugnante, qvum communis
hæc fuliginum sit via, angustioresqve sint pori qvam pro
chyli substantia. Nec ullum hujus ventriculi raritatis in-
dicium in Anatome vivorum deprehendimus, taceo ea-
dem via patere et sangvini ex gastricis et Epiploicis, mul-
to tenuioribus, exitum. Qvis deniqve prohiberet, qvo mi-
nus alibi qvam ad hepar, qvam lienem diverteret, siqvi-
dem ex Hipp. l. de alim. Ξυρροια μια, ξυμπνοια μια, ξυμπαθεα παντα. |