| Note [2] | |
Chapitre viii, livre vi de Galien « sur les doctrines d’Hippocrate et de Platon » (Kühn, volume 5, pages 573‑574, traduit du grec) : […] erraverint, qui cor venarum principium esse pronunciarunt […]. Si enim sanguinis cujusdam, statim nimirum et venarum censuerunt, tanquam non etiam arteriæ sanguinem subtilissimum calidissimumque haberent. Vt igitur arteriarum, sic et spirituosi fervidique sanguinis initium et fons animantibus cor inest : et ideo irascibilis anima ibidem habitare ostenditur. Hac ratione itaque et Plato cor sanguinis, qui per omnia membra vehementer rapitur, fontem appellabat. Non idem enim est, aut fontem sanguinis simpliciter dicere, aut apponere, qui valide circumfertur. Nam ex jecore proficiscens sanguis non valide circumfertur, quoniam neque spirituosus est, neque omnino venæ eum continentes pulsant. At qui ex sinistro cordis sinu provenit, calidior hoc et spirituosus admodum est, ut cujus vasa pulsent. |
|
| Imprimer cette note |
|
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. –
Texte : Thomas Bartholin Historia anatomica sur les lactifères thoraciques (1652) chapitre xvi, note 2. Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1036&cln=2 (Consulté le 09/12/2025) |