Page 58, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.
prope axillares, qvam in abdomine juxta hepar luxuriare
et spendescere. Dissectus publicè infanticida jentaculo
copioso sex circiter horis ante strangulationem refectus,
vinoqve intermedia mora, in ventriculo adhuc cibi chyliqve
crassi tenuisqve partem reconditam servabat. Lacteæ tho-
racicæ non ita conspicuæ in illo, glandulæ verò lacteæ no-
væ plenæ chylo albo, et circa hepar candicantes fibræ,
mesenteriumqve candidis venis refertum. Alter fur eo-
dem modo pastus, et largius potus, nihil chyli ostendit
nobis sive in lacteis abdominis sive thoracis, qvum ta-
men valdè sanus fuerit, et ventriculum utroqve chylo ad-
huc satis repletum haberet. Ex his similibusqve observati-
onibus, ad utrunqve viscus, utrumqve liqvorem lacteum
dispergi colligimus, qvacunqve horâ. Lacteæ sanè qvæ in
hepar terminantur tam sunt, qvam thoracicæ exiles, nisi
qvod numero et ramorum multitudine superent. Neces-
sitatis tamen tempore subtiliorem statim thoracicas per-
vadere dubitare non possum, qvia sumpto cibo vel cordi-
ali potione, post jejunium vel virium lapsum, dictum fa-
ctum fames sedatur, vires reficiuntur, qvod subtilior per-
vadere possit viis flaccidis et inanibus, crassior verò in
ventriculo concoctionem longiorem expectet.
An autem in Receptaculo coacervetur tantum chy-
lus pro thoracicis in pancreate verò pro hepate, difficile
dictu est. In Receptaculum confluere omnem chylum ex
mesenterio ejusqve pancreate, Pecqveti est placitum. Con-
tra qvi partes Asellij tutantur, Pancreas hepati qvoqve in-
servire contendunt. Confluere ad Receptaculum, pressum |