Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre xix, note c.
Transcription

Page 68, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.

ci enim nervos mentiuntur, qvos æmula similitudine re-
ferunt, vel certè fibras, ubi liqvor lacteus expressus fu-
it. Utrinqve per latera vertebræ dorsi descendunt sexti
paris nervi, qvos jam demum à thoracicis lacteis distin-
guere didicimus duplici notâ, 1.qvod illi latera serpant,
terminenturqve in diaphragma vel ejus appendices ; hæ ve-
rò vel mediæ in spina incedant vel proximè inter sexti pa-
ris nervum et spinam alterutro latere, per diaphragma ad
abdomen subjectasqve glandulas lacteas descendant ulte-
rius. 2. Qvod discissi illi vel ligati, nec liqvorem ullum
profundant, nec ut thoracicæ lacteæ, intumescant. Qvi-
bus addi potest et utriusqve vasis origo seu insertio. A ce-
rebro nervi producuntur, lacteæ ex abdomine in axilla-
rem terminantur. Sæpe qvoqve adipis species nos fefellit.
In vacca nuper pasta diligenter in thoracicas lacteas e-
jusqve fibras inqvisivi, sed adeò pinguedini immersæ late-
bant, ut præter fibrillas nihil comparuerit, summo labo-
re distingvendas. Glandulæ autem lacteæ novæ seu re-
ceptaculum tam glandularum mesenterii hactenus nota-
rum qvam adipis nomine facilè imposuerunt scrutatori-
bus. Qvod verò Pecqveto,, mortalium felicissimo, invi-
sa omnibus seculis patuerint, munus esse fortunæ cum in-
scio ludentis, ingenua confessione ipse cap. 2. profitetur.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre xix, note c.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1039&cln=c

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons