Pages 49‑50, gvillelmi de henaut clypeus.
tum afferre, quod certè potius, quàm
iecur, hoc tabo inquinari ac de-
prauari oportuisset, nisi primùm
in hepate chylus sanguini gene-
rando {a} destinatus alteraretur, et
nisi pars altera, quæ in cor im-
pellitur, præcipiti traiectione
continuò expelleretur, vt ex ra-
tionibus inferiùs afferendis pate-
bit euidentiùs.) Hanc experien-
tiam frustra commemorat. Etiam
manifestum est vesicam vrinæ è
comestis, vel impositis canthari-
dibus vlcerari, et tamen huius
modi labes nullum deprehenditur
peculiare detrimentum hepati af-
ferre ; quod certè potius, quàm
vesicam, hoc morbo inquinari,
ac deprauari opportuisset, quia
priùs hepar transcendunt cantha-
rides, aut earum facultas, quàm
ad vesicam deuouantur. Pari pa-
cto si probanda, et admittenda
———
esset hæc eius ratio, cantharides,
et comestus ranunculus flam-
meus primùm ventriculum, inte-
stina, mesenterium, venam por-
tam, aliasque partes inficere de-
berent, quàm iecur, et vesicam
vrinariam, quia prius per eas par-
tes commeant. Quædam, qua-
rum occulta est causa, inter cor-
pora intersunt sympathiæ, et an-
tipathiæ. Sin minùs arrideat hæc
responsio, certum est, vt produ-
catur effectus, debere præter a-
gentis vires robustas, patientis
dispositionem concurrere. Idcir-
co non mirum est, si comestus ra-
nunculus flammeus sit hepatis de-
leterius. Ea ratione sanguis bilio-
sus pulmonibus peripneumoniam,
cordi verò phlegmonem nullam
inducit, etsi priùs ad cor, quàm
ad pulmones deferatur. Placet eius
tela in eum retorquere. In phthisi,
- Sic pour : generando (source citée).
|