Pages 51‑52, gvillelmi de henaut clypeus.
lienis vitio, nephretide, vteri in-
flammatione, aut partis alicuius
putredine vndeuis orta sanguis sæ-
pissime aut propter humoris ex-
cursum, aut propter praui vapo-
ris thymiama inficitur. Ergo in-
de læditur hæmatosis. Ergo hæ
partes sunt sanguinis officinæ. O
egregiam argumentationem.
Accusat venarum lactearum
Asellij exilitatem. (Facit etiam
ad confirmandam opinionem
meam, venarum lactearum Asel-
lij exilitas ; habita enim corporis
ratione aliarumque Mesenterica-
rum, illæ non modò minores, sed
numero longè pauciores exi-
stunt.) Eiusdem incommodi ac-
cusat vasa reliqua chylodoca. (Fa-
uet perangustum chyli recepta-
culum. Fauet arctior pressiorque
capacitas Pecquetianorum cana-
lium, siue canalis,) vt plurimùm
———
enim reperitur vnicus.) Quem
tamen fauorem ab eorum vaso-
rum angustia expectet, vtque hinc
suam firmet opinionem non vi-
deo. Ea vasa exilia sunt eo con--
silio, vt aquosior sit chylus, ne
alimentorum pars crassior ea subi-
ret, eaque subinde obstrueret, ne-
ue crassior foret sanguis. Chylus
vias non adeo amplas atque san-
guis requirit, quia ille humidior
eo longè est. Hæc ratio ipsis ocu-
lis confirmatur ; nam chylus per
insensiles intestinorum poros
transcolatione vasa sua pertingit.
Ergo non est quòd de venarum la-
ctearum exilitate conqueratur,
quæ ipsis oculis datis patentes ap-
parent. Frustra etiam eæ venæ in
plures diuiderentur, cùm chylus
in iis minimè restagnet, sed cursu
indefesso, et celeri semper præter-
fluat, et semper ascendat, vt vel
|