Pages 53‑54, gvillelmi de henaut clypeus.
in demortuis videre est, adeo vt si
tardiùs secetur cadauer, non ap-
pareant vasa chylodoca ; vnde
dum eius sectio celebratur, sta-
tim iugulum ligat anatomicus.
Eædem rationes valent pro recep-
taculi, quam supponit, angustia,
et vasorum Pecquetianorum pres-
siori capacitate.
Hepar continuò propugnat. (Suf-
fragatur quoque longè amplior, ac
numerosior venæ portæ in varias
partis inferioris hepatis regiones
fruticosa ramificatio, quàm ca-
uæ in superiorem distributio (quos
venæ portæ sicut cauæ ramulos in
iecoris substantiam dispersos in-
cerniculi instar foraminibus in-
numeris pertusos obseruauimus.)
Illam etiam roborat mesenteri-
carum maior amplitudo, et nu-
merus sanè copiosor, quàm requi-
ritur ad sanguinem ab arteriis ex-
———
cipiendum, deferentibus nutri-
mentum ad intestina, quæ qui-
dem si ratione pabuli delati om-
nes ad ipsa, istæ venæ pertinerent,
portione sanguinis ac spirituum
multò maiore, quàm cerebrum
indigerent. His adde quod si ar-
teriarum magnitudo et multitu-
do obseruetur, constabit omnino
prædictas venas numero paucio-
res, et amplitudine minores esse
debuisse.) Ea impar, et inæqualis
portæ, atque cauæ ramificatio,
et crassis {a} nec Pecqueto nocet, nec
illi suffragatur. Ampliores et nu-
merosiores portæ, quàm cauæ de-
bebant esse distributiones, quia
crassiorem sanguinem continent
portæ, quàm cauæ radices, et sur-
culi, et ideo vt celeriùs fieret san-
guinis a flaua bile defæcatio, et
magis exquisita. Pauciores verò, et
angustiores cauæ ramificationes
- Sic pour : crassities (errata).
|