Texte : Clypeus
de Guillaume de Hénault,
alias Jean Pecquet (1655),
4e de cinq parties, note e.
Transcription

Pages 55‑56, gvillelmi de henaut clypeus.

existunt, quia sanguis à suis excre-
mentis expeditus, et liquidior
facilius fluit, atque promptiùs.
Mesentericarum quoque maior
amplitudo, et numerus copiosor,
quàm fortè requiritur ad intesti-
norum, et mesenterij alimoniam,
licet id ipsi non concedamus, ni-
hil probat in Pecquetianæ doctri-
næ detrimentum ; nam pluribus
partibus contingit, vt venarum,
atque arteriarum numerus copio-
sior, et amplitudo maior sit, quàm
earum nutritioni par sit ; vt vide-
re est in cerebro, corde, liene, reni-
bus, vtero, testibus propter vsus
varios. Respondere poterit iure
Pecquetus ea vasa præter nutri-
tionis vsum eò esse copiosiora, et
ampliora, vt intestinorum, vaso-
rum chylodocorum calorem na-
tiuum, qui humido perpetuò in-
fringitur, spiritu, ac sanguine in-

———

tus contentis foueat, et inde vlte-
riùs chylum fermentet, et perfi-
ciat. Vno verbo vt per eos ductus,
tanquam διια {a} των χωριων συμφεροντων, na-
turæ congruos non tantùm pri-
mæ corporis regionis, sed et se-
cundæ, atque nonnunquam ter-
tiæ humores excrementitii per
diarrhœas omnis generis expur-
gentur. Fortè deceptus fuit in
numerandis venis et arteriis me-
sentericis, facilis est error, quia
arteriæ, quæ spiritu turgebant, eo
dissipato concidunt, et oculos effu-
giunt. Esto tamen ad unguem omnes
numerauerit, non necessum est ex-
quisitissimam omnium vel tenui-
um venarum, arteriarumque
coniugationem, et anastomosim
fieri. Sed ne hac ratione Pecque-
tum vel ad minimum quidem vn-
guem commouisse videatur, re-
ponit mesentericas numerosas, et


  1. Sic pour : δια.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Clypeus
de Guillaume de Hénault,
alias Jean Pecquet (1655),
4e de cinq parties, note e.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1044&cln=e

(Consulté le 11/12/2025)

Licence Creative Commons