Texte : Clypeus
de Guillaume de Hénault,
alias Jean Pecquet (1655),
4e de cinq parties, note f.
Transcription

Pages 57‑58, gvillelmi de henaut clypeus.

amplas fuisse, quòd sanguis in his
contentus sit crassior et copiosor,
quia tarde admodum mouetur,
atque hinc regurgitare debebat,
præcipuè cuius pars fæculenta, si
non facultate corroborante, sal-
tem materia sua ad alendas par-
tes, quas alluit, inutilis est.
    Mordicus hepar deffendit. (Vr-
gent {a} pro tuenda huiusmodi do-
ctrina viæ quas solet subire san-
guis ex matre ad fœtus attrahen-
tis alimentum transmigraturus,
siquidem nullus ambigendi locus
est, quin priusquam ad cor per-
ueniat, ipsos ingrediatur meatus
hepatis, vt ibi de nouo alterari,
et perfectiùs concoqui valeat, in-
deque paratior egressus necessa-
riam toti nutriendo corpori vi-
talis facultatis impressionem faci-
liùs, et cautiùs recipiat.) Conten-
det Pecquetus venam vmbilica-

———

lem sanguinem ad iecur vehere,
vt rursus sua bile repurgetur ; (hæc
enim pars sola ista bilis secernen-
dæ, et excernendæ vi pollet)
eò quòd fætus {b} temperamen-
tum debeat esse temperatius,
non verò vt perfectiùs in he-
pate sanguis coquatur, quia vt
medici antumant, {c} partes fœtus
fiunt, et nutriuntur è puriori
sanguine matris, qui perfectè
coctus est ; quod etiam non maior
esse debeat sanguinis præparatio,
vt hepar sanguine nutriatur,
quàm vt ex eo fiat eius parenchy-
ma. Quæ pars eum præparasset ?
non hepar, quia non erat. Quòd
si aliqua vlteriùs alteratione in-
digeret, eam à placenta nancis {d}
ceretur potius, quàm ab hepate,
quia illa eo prior est orgine.
    Iterum cor persequitur, et pre-
mit hasta. (Quibus omnibus post-


  1. Sic pour : Vrgent tandem (source citée).

  2. Sic pour : fœtus.

  3. Sic pour : autumant.

  4. Sic pour : nancis-.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Clypeus
de Guillaume de Hénault,
alias Jean Pecquet (1655),
4e de cinq parties, note f.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1044&cln=f

(Consulté le 11/12/2025)

Licence Creative Commons