Texte : Clypeus
de Guillaume de Hénault,
alias Jean Pecquet (1655),
4e de cinq parties, note g.
Transcription

Pages 59‑60, gvillelmi de henaut clypeus.

habitis, si quis iterum ad lauda-
tam experientiam refugiat, enixè
eum obtestor, vt manifesto et
consociali connubio circulatio-
nem sanguinis attributæ cordis {a}
hæmatosi iungat, aperiatque
vias, per quas expansus in vniuer-
sum corpus per arterias sanguis
deferatur ad iecur in eo expur-
gandus.) eius precibus facien-
dum est satis. Sanguis in corde
genitus in aortam, hinc in cœlia-
cam arteriam illapsus per eius
sparsos in substantia lienis ra-
mos, immo etiam fungosam eius
substantiam distributus ibi per
transcolationem fæcem deponit,
et tartarum, hinc per venæ port-
tæ surculos deducitir, et radi-
ces hepatis concauæ parti affixos,
hinc rursus transcolatur per he-
patis substantiam, vbi flauam bi-
lem deponit, hinc purus, et expe-

———

ditus subit venæ cauæ radices,
eiusque truncum, atque ramifica-
tiones, hinc in cor, et sic itque re-
ditque viam toties. Quæ sanè viæ
sunt probabiles, et legitimæ.
    Rursus in cor arma conuertit.
(Qua via etiam supposita, huc
usque tamen legitima, et proba-
bili incognita, subsistet adhuc al
tera absurditas, sanguinem cum
excremento bilioso in partes nu-
triendas diffundi.) fertur reuera
sanguis ille in aortam, hinc bre-
ui itinere in lienem, deinde in
hepar, nec id excrementum duplex
fertur supra, nec in alias partes,
tam quòd, cum sit pondero-
sum, deorsum tendat, quàm
quòd à liene, et ab hepate traha-
tur. Secus liceret etiam ar-
guere renes à sanguine serum nec
separare, nec excernere debere,
quia serum cum tota sanguinis


  1. Sic pour : cordi (source citée).

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Clypeus
de Guillaume de Hénault,
alias Jean Pecquet (1655),
4e de cinq parties, note g.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1044&cln=g

(Consulté le 11/12/2025)

Licence Creative Commons