Pages 61‑62, gvillelmi de henaut clypeus.
massa è circulationis doctrina sur-
sum tendentis permixtum est ;
nec esset ratio, cur potius deorsum
ab hepate renes peteret, quàm
seorsum tenderet, et in omnes par-
tes ; attamen superflua eius quan-
titas rectà renes appetit. Quòd si
quædam portio succi melancho-
lici, aut bilis flauæ crassioris
præterlapsa est, altera circula-
tione sistitur in liene, et hepate ;
Nam
Noctes, atque dies patet atri
ianua Ditis.
Non absurdum est exiguam
vtriusque excrementi portio-
nem, quæ ex vno, aut altero
pastu genita est, totam sanguinis
massam celeriter, et impune per-
meare. Sæpissime vel ex iis, quo-
rum integra est sanitas, sanguis
mittitur perniciosioribus longè
humoribus conspurcatus.
———
De aliorum authorum rationi-
bus super ea re inuentis nihil im-
præsentiarum dico ; ipsis suo tem-
pore respondebimus, si nobis non
arrideant, secus, ipsis acquiesce-
mus : quæ quidem nisi prædictis
vehementiùs vrgeant, à noua Pec-
queti opinone sectatores mul-
tos non deterrebunt, immo
propugnatores non paucos ei
conciliabunt. Ea de causa non
est, quòd iure possit hucvsque
affirmare (maximam chyli par-
tem per venas mesaraicas trans-
uectam in iecur induci, eiusque
naturali actione in sanguinem
conuerti.) {a}
Præuidet opinioni suæ peri-
culum imminere. (Nec opi-
nioni meæ quidquam debet offi-
cere, quòd in istis venis chylus in-
tuentium oculis subducitur, huius
nimirum rei rationem studiosiùs
- Sic pour : conuerti, etc. (source citée).
|