Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
1. Préface au lecteur, note f.
Transcription

Page 8, Ioannis Riolani Responsiones duæ.

Epistola Aletophili stylo exarata est ;
Materiam præbuit illis conuitiis famo-
sus libellus duorum Doctorum Parisien-
sium, Pecqueto communicatus ; nam omnes
articulos, quibus accusatur Riolanus,
ille complectitur : Ideóque repetitio
hæc Lectori præparatio et instructio erit
ad lectionem famosi libelli.

Ac primum quod ab vniuersorum quot-
quot in Anatomicis docti audiunt vellicatore
Riolano impetimur.
Ignarus iste se doctis
Anatomicis annumerat. Parisiensis Aca-
demia illum in artibus Magisterij laurea di-
gnum iudicauit.
Id nulli petenti denega-
tur, solutis soluendis. Ipse tamen Riolanus
me monstrum appellat, quia primus detexi
vasa lactea chylifera et usum ad sanguifica-
tionem in Corde.
Monstrum ingenij appel-
laui tuum librum, et vsum tui inuenti,
quod laudaui, modò ad alios vsus desti-
netur. Sed peritissimorum Professorum præ-
conio stabilitum, Riolano repugnante.
Id in-
eptè et imperitè factum ab illis. Me iu-
uenem vocat Capularis senex.
Cur te talem
prædicasti, nempe paruulum et pumilionem,
in Epistola liminari ? Et pueritiam exprobrat
.
Id nunquam cogitaui nec tentaui, imò
laudaui tuum scrutinium Anatomicum,


  1. Sic pour : thoracica.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
1. Préface au lecteur, note f.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1050&cln=f

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons