Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
1re de 6 parties, note j.
Transcription

Page 60, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
3. Ad Pecquetianos
.

editæ 1618. factam fuisse, suppresso tamen meo
nomine, vt animaduerteret quicumque meam An-
thropographiam
cum eius Theatro, secundæ Edi-
tionis conferre voluerit. De meis duntaxat in-
uentis magno labore quæsitis conqueror, et re-
petundarum rerum accuso Bauhinum, quas re-
citat sub nomine alterius innominati, Quidam
aut nonnulli dicunt
. Quod cùm in Theatro Ana-
tomico deprehendes, Amice Lector, scito Rio-
lanum esse Authorem. Verumtamen in Bauhi-
no
laudo diligentiam et summum laborem in
condendo hoc Theatro Anatomico, vt in suo
Phytopinace, opere laboriosissimo et vtilissimo ;
sed in Anatomicis maiorem industriam, accu-
ratam censuram in probandis, vel improban-
dis desidero.

Non defuturos præuideo, qui credent me
φιλαυτιας, et arrogantiæ flatu impulsum et infla-
tum, istas Animaduersiones edidisse in Lauren-
tium et Bauhinum
, vt supra cæteros Anatomi-
cos sapere, et maiora præstare viderer, hisque
prostratis et deuictis de possessione rei Anato-
micæ adepta, tanquam Dictator triumpharem,
atque imperiosam in hac professione dictatu-
ram exercerem. Ad vitandam hanc inuidiam
potuissem Riolani mutato nomine, et alterius
mutuato, istas Animaduersiones in lucem pro-
ferren sed à multis spretæ fuissent, velut ab in-
scio et temerario quodam homine profectæ.
Alij me Authorem suspicati, aut pro certo agno-
scentes, vel inconstantiam, aut trepidationem,
vel inscitiam exprobassent, quod non ausus
fuissem in medium prodire, et proprpio nomine

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
1re de 6 parties, note j.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1054&cln=j

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons