Page 65, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655). 3. Ad Pecquetianos.
percit Fernelio, quem Scholæ omnes venerantur,
et agnoscunt à Galeno secundum : Hoc ego, in-
quit, ago, vt illis nauseam creem, ad mentionem
hominis immeritissimò tanti. Reliquas iniurias, et
Fernelij defensionem à me susceptam legere licet
pag. 789. Appellat Patrem meum Simiam Fer-
nelij, et eius Institutiones Medicas tanquam ri-
diculas fastidit :
Ipse sapit solus, reliqui velut umbra vagantur.
Reprehendit Institutionistas, quod prætermise-
rint Anatomicam doctrinam, ac proinde inutiles
ac imperfectas scripserint Institutiones Medicas ;
Ipse præcedentibus accuratior Anatomica proposuit ;
Sed adeo erronea et absurda, vt ipsum visis istis
Animaduersionibus, pudere debeat suæ scriptio-
nis, et sarcasmo exsibilare et explodere istas
Animaduersiones, quia prodeunt ex officina
Professoris Anatomici, qui consenuit in operi-
bus artis, atque ex tuo iudicio ius istud possidet. In
Anatomicis, qui tantum studij {a} et tædij sumere non
vult, non sumat sibi licentiam arbitrandi de tantis
Viris, ne in bonam quidem partem, quod notan-
dum ; Nam vbi error, ibi quoque malum est, si
Anatome falsum quid afferat, et quod in praxi
nos errare faciat, ne Anatome quidem dicenda est,
ex Hofmanno, Institut. Medic. pag. 69. Notate
hunc locum, Pecquetiani fautores et asseclæ.
Ioannes Veslingius, postremus Anatomicus,
Anatomica {b} scripsit compta et eleganti oratio-
ne. Notat se à communi fonte hausisse, sed suo
vasculo, id est ex corporis Humani sectione et
obseruatione propria suam Anatomem condi-
- Sic pour : temporis (source citée).
- Sic pour : de re Anatomica (source citée).
|