Page 68, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655). 3. Ad Pecquetianos.
bat recensuisset et refutasset ; quales fuerent Par-
menides, Zeno, Democritus, Plato, Empedo-
clex, Anaxagoras, Leophanes, Alcmeon Cro-
toniata, Siennesis Cyprius Medicus, Diogenes
Apolloniata, Polybus. Et lib. de Respiratione,
postquam scripsit, Authores antiquos contra
Experientiam et rei veritatem multa falsa pro-
didisse, subjungit, ne absentes immeritò accusa-
re videar, eorum opiniones examinabo, nempe De-
mocriti, Diogenis, Anaxagoræ, Platonis.
At de Harueo nemo cum maiori laude loquu-
tus est quàm Riolanus : Ego verò candidè ac sin-
cerè profiteor et prædico, Circulationis sanguinis
Authorem et Inuentorem D. Harueum, erudi-
tissimum Medicum Anglum, Anatomes Profes-
sorem, in Collegio Medicorum Londinensium, cui
plurimùm debet hodiernus sapientium chorus, et
grata posteritas, propter istud inuentum, quia Phi-
losophorum et Medicorum ingenia excitauit, ad
expendendam et eruendam eius quæstionis veri-
tatem, et viam aperuit ad istaurationem veræ
Medicinæ. Dum proposui opiniones Medico-
rum discrepantium ab Harueo, consilium Ar-
tabani, primi Regni Persarum Administri se-
quutus sum, apud Xenophontem : In re difficili
agitanda, fieri non potest, cùm sententiæ sibi aduer-
santes non fuerint propositæ, quis meliorem eligat,
sed eâ quæ producta fuit, vtendum. At cùm con-
trariæ propositæ fuerunt, delectus præbetur, quem-
admodum aurum purum non per se dignoscimus,
nisi purissimi collatione factâ. Eleganter Seneca
rogatus in Senatu dicere sententiam ; ridebor si non
examinem quæ dicta sunt ; nam vnius sequi sen- |