Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
5e de 6 parties, note b.
Transcription

Page 128, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

nerunt, ac primum improbabiles visa sunt indocili
turbæ, sed mirum est Principem doctrinæ virum, de
Naturæ vi ac maiestate nondum persuasum, illarum
veritatem, quia nouam dirâ imprecatione, vt Atlan-
tes orientem Solem solebant contuitum fuisse
. Prin-
cipium capitis ex Riolano depromptum est : In-
docilem turbam
, Doctos viros vocat, qui ne-
gant vsum Venarum Lactearum Thoracicarum :
Similes credit Atlantibus, qui Orienti Soli im-
precabantur. Repone Apharantes. Riolani con-
uitiis incessiuit, mox exprobans Pecqueto malum
inuenti sui vsum
 ; quod verum esse adhuc susti-
neo. Nerui sapientiæ sunt, nihil temere credere,
inquiebat Epicharmus : Qui leuis est corde, facilè
credit, et reprobabitur
, ait Apostolus. {a} Difficile est
dare verba Seni
.

Page 230. Vbi suam ignorantiam ingenuè fa-
tetur Riolanus, cur vult Juuenis 
{b} seniore Magistro
plus sapere ?
Nihil ex te quæro, nec à tuo socio :
Attamen audacter proposuisti Cor ex Chylo
sanguinem effingere, ita et dimidium Chylum
tenuiorem in sanguinem purissimum conuerte-
re asseueras. Addis : quamuis nobis omnino igno-
tus foret Lactearum Thoracicarum vsus et inser-
tio, 
{c} non ideo negari aut in dubium reuocari posset
earum existentia
. Quod admittit Riolanus, non
vsum à Pecqueto eiúsque Discipulis assignatum.

Iuuenis iste Doctor inuitat Riolanum ad expli-
cationem quarundam rerum, quas putat inextri-
cabiles
 : quis sit vsus næuorum, qui in extima
cute efflorescunt : quis pilorum in certis parti-
bus : quis vsus papillarum in viris ? Vno verbo
respondeo : Earum rerum leuissimarum explica-


  1. Sic pour : Ecclesiaticus (source citée).

  2. Sic pour : Juvenes (source citée et syntaxe).

  3. Sic pour : inseertionis finem (source citée et cohérence du propos).

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
5e de 6 parties, note b.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1058&cln=b

(Consulté le 11/12/2025)

Licence Creative Commons