Page 130, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655). 2. Ad Pecquetianos.
lari, et continenter nouum sanguinem spirituo-
sum vbique quoquouersum deferri, ad instau-
randum calorem vniuersi corporis, ad nutritio-
nem et vitalitatem partium conseruandam : re-
fluit per Venas ad Cor, vt suppeditet materiam
Cordi, ad suas actiones perficiendas ; Calorem
nouum adipiscitur : At in iis, qui semel in die
comedunt, monositis, ieiunis, per viginti horas,
deerit istud fermentum Chyli, quo vegetior et
animosior redditur sanguis. Ergo erit imper-
fecta ex te Circulatio sanguinis.
Pag. 233. Ob eandem Chyli accessionem
cerebrum per carotidas conueniens ac sibi conso-
ciale alimentum accipit : At sanguis, qui cerebro
suppeditatur per duas Carotidas amplas, et qua-
tuor alias Arterias laterales et posticas, debet
esse Arteriosus purissimus, ad generationem spi-
rituum animalium, et nutritionem amplæ mo-
lis cerebri, quatuor boum æqualis. In-
de ratione substantiæ multa pituita excremen-
titia in quibusdam excernitur, in aliis pauca,
talis in ventriculo generatur excrementitia ra-
tione ventriculi membranosi, et alimentorum :
ac proinde duplex apud Hippocratem, pituitæ
sedes, Cerebrum, et ventriculus.
Pag. 234. Ex lactearum Thoracicarum co-
gnitione intelligitur ratio sympathiæ Ventriculi et
Cordis, cui ille bona sua vel mala per liberam et
patentem Lactearum Thoracicarum semitam si-
ne impedimento communicat, vt iam dictum à
Guiffarto et Bartholino : per has Cardiacorum
ac venenorum vis impermixta transit. Quomo-
do possunt ista lberè permeare ad Cor, sine |