asserunt Lacteum istum liquorem descendere ad
Cordi dextrum ventriculum, sine mutatione
coloris, in mortuo animali non potest intrare
axillarem, nisi manu propulsus.
Ex his, quæ protulit Pecqueti Discipulus, con-
cludit, non esse sterile Pecquetianum Inuentum,
sed ad Medicinæ scientiam, et ad cognitionem,
curationémque morborum egregiè conferre. Id tibi
probandum, enumerando morbos. Ego plures
ex ista sanguificatione facta in Corde comme-
moraui. Quorum ratio, neque curatio tradi po-
test ratione Cordis sanguificantis. Quàm docti
sunt in Medicina Pecquetiani, ad cognitionem
et curationem morborum ! Id non ausus est at-
tentare : audacior fuit tuus Præceptor, qui Pa-
thologiam excogitauit, et protulit ridiculam, in-
auditam, et vix intelligibilem.
Pag. 239. Ideo turpiter hallucinaris, dum
mediam Chyli partem per Mesaraïcas in Hepar
asportari, quæ quidem partita Chyli anadosis opti-
mè subsistit cum Canalibus Pecquetianis, et cum
Lymphaticis vasis Bartholini. Id tibi proban-
dum. Laudat Bartholinum ne iratum habeat.
Nec inde Iecur suo principatu œconomiæ natura-
lis priuabitur.
Quo teneam vultus mutantem Prothea nodo ?
fauet Pecqueto, et admirabilis Inuenti ac Inuen-
toris laudes prædicat modò ab eo discedit ; Im-
probat iudicium Bartholini, de funere Hepatis,
modò laudat Lymphatica ipsius vasa. Tuus so-
cius firmiùs adhæret suo Magistro, et in hac
secunda Editione, magis suum ardorem in causæ
Pecqueti demonstrauit.