suaserat Cor esse primum hæmatoseos orga-
num.
Pag. 243. Nunc gloriatur se destruxisse Re-
sponsionem Riolani ad Experimenta Pecqueti, pro
lactearum Thoracicarum veritate. Subjungit,
Ego Doctis ignotus, et curtæ supellectilis homun-
cio, Anatomicorum celeberrimo in faciem restiti,
quia reprehensibilis erat. Exegit monimentum ære
perennius, dum Riolanum probris, calumniis, et
cauillationibus insectatus est, quem nemo ad-
huc reprehensione dignum iudicauit ; imò lau-
dibus innumeris non emendicatis, eius libros
laudârunt, et gratias egerunt, pro suis laboribus
Anatomicis exantlatis. Dixisti verè : ignotus
Doctis fuisses nisi Riolano maledixisses : Egre-
giam verò laudem et spolia ampla refertis Tuque
tuúsque socius, dum argutos inter strepere an-
ser odores {a} voluisti.
Malitiosè supponis ex meis verbis et sensis de-
structionis neruos et articulos constructos fuisse :
Sed perperam explicatis et intellectis : nihil est
quod malè narrando non possit deprauarier.
Fingis te postrema sequutum fuisse Opuscula, et
tamen prætermisisti Judicium nouum, in quo hæ-
reo et consisto, relinquendo alios vsus, ad libi-
tum Lectoris : et mea verba mutilasti, vt sen-
sum deprauares.
Pag. 244. {b} Quædam cùm in Riolano reprehen-
di, maximè contradicendi, et maledicendi vnum-
quemque pruriginem, id amicè et officiosè præsti-
tisse testor ac profiteor, iuuandi causâ, vt horreat
ipse sua convitia, et ab iis tandem abstineat. In sententiis
in posterum constantior sit Riolanus certissimis ex-
- Sic pour : olores (errata).
- Sic pour : 244‑245 (source citée).