Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
5e de 6 parties, note j.
Transcription

Page 136, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

perimentis non ampliùs bellum indicat, abstineat
à convitiis, et adversus eos, quos Lacteos vocat
Anatomicos, non sit felleus et amarulentus, ser-
uet in scribendo modestiam, quam laudat
.

Tam felix vtinam, quàm pectore candidus essem,
     Extat adhuc nemo saucius ore meo
.

Ignoras Senum scripta cygneas esse cantiones,
quia suaueloquentiùs scribunt : Mellita sunt
eorum verba, non amarulenta, per ætatem ma-
turescente scriptione.

Quo iure malitiosè et ignominosè accusa-
sti Riolanum ? An à Schola tibi data potestas re-
prehendendi Antiquiorem Scholæ Magistrum,
cui chorus assurexerit omnis
. Ipse semper fuit op-
timus et fidelis Collega exemplo Patris ; Decus
et defensionem Scholæ, aduersus eius aduersa-
rios generosè suscepit, ideóque solenni decreto
ab ea pronunciatum est, vt Riolani Patri, eiúsque
posteris honos habeatur. In fine Libauimaniæ
Nul-
li, inquit Plinius lib. 1. epist. {a} patientiùs repre-
henduntur, quàm qui maximè laudari meren-
tur. Sed ab ignarissimo et imperitissimo rei
Anatomicæ, malitiosè et iniustissimè reprehen-
di, nemo sanæ mentis patienter feret. An si quis
atro dente me petiuerit, inultus vt flebo puer ?

Nemo adhuc inuentus est, qui reprehende-
rit Riolano contradicendi pruriginem ; sed eius
institutum Opus Animaduersionum in libros A-
natomicos
, omnes laudârunt. Atque ipse Rio-
lanus
iamdudum exoptauit habere censores mo-
destos et Anatomicos suorum Operum, vt su-
peresset artifici regerssus {b} ad veniam, et emen-
dationem ; Bartholinus non est dedignatus, ex


  1. Sic pour : lib. 7. epist. 20 (source citée).

  2. Sic pour : regressus (source citée).

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
5e de 6 parties, note j.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1058&cln=j

(Consulté le 11/12/2025)

Licence Creative Commons