Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
5e de 6 parties, note k.
Transcription

Page 137, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

Animaduersionibus Riolani, emendare tertiam
Editionem suæ Anatomiæ Reformatæ
, quamuis
Riolani suppresso nomine : et si ab Orco redi-
rent præcedentes Anatomici, sua opera resti-
ituerent ex Animaduersionibus Riolani.

Verùm, dic sodes : quid asperum et super-
bum tibi videtur in ipso titulo Animaduersio-
num ? Guido Patinus, Collega noster, et Professor
Regius
, dum publicè docet in Gymnasio Came-
racensi Regio
, ibique magnâ Auditorum coronâ,
interpretatur meum Encheiridium Anatomi-
cum et Pathologicum
, suas Prælectiones, Anim-
aduersionum
nomine donauit : vt patet ex eius
Programmate publico : nec ideo illi offensus fuit
Riolanus. Idem olim præstitit vir inter eruditos
eximius, Iosephus Scaliger, dum sub nomine
Yuonis Villiomari, Animaduersorum librum, mul-
tiiugæ eruditionis plenissimum edidit, in Lo-
cos Controuersos Roberti Titij
, hominis Itali : de
quo tamen nulla vnquam fuit audita cuiusquam
querimonia. Velim scias, ratione Antiquitatis,
et primatûs inter Medicos, me, perpetuum esse
Censorem Scholæ Medicæ, vbi de doctrina Medi-
ca
agitur, præsertim Anatomica ; et id etiam
agere me, authoritate Regia Professoris anato-
mici
 : vt nostra Anatome integra et sincera con-
seruetur : imò etiam, ne per imperitos, Noua-
tores
dicam, an Veteratores ? aliquod detrimen-
tum capiat Respublica nostra Medica.

Præterea, ratione senilis ætatis, ad quam sin-
gulari Dei beneficio perueni, et mediocris illiu {a}
doctrinæ quam adeptus sum in arte Medica,
quam per quinquaginta quinque annos, impro-


  1. Sic pour : illius.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
5e de 6 parties, note k.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1058&cln=k

(Consulté le 11/12/2025)

Licence Creative Commons