Page 139, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655). 2. Ad Pecquetianos.
tium, ideoque veteres præfiscine dictum adjun-
gebant.
Quod si vltra placitum laudarint, bacchare
frontem
Cingite, me Medico noceat mala lingua.
Cæterum me consolatur istud monitum Se-
necæ. Malè loquuntur homines de te, sed mali : mo-
uerer si de me M. Cato, si Lælius sapiens, si alter
Cato, si duo Scipiones ista loquerentur. Malè de te
loquuntur, mouerer si iudicio hoc facerent, nunc
malè faciunt, cùm de me loquuntur. Sed de se. Ma-
lè de te loquuntur, bene nesciunt loqui. Faciunt
non quod mereor, sed quod solent : quibusdam ca-
nibus sic innatum, vt non pro feritate, sed pro con-
suetudine latrent. Ac proinde lubens parebo con-
silio eiusdem Senecæ. Æquo animo audienda sunt
imperitorum conuitia : ad honesta vadenti con-
temnendus est iste contemptus.
—————————————————————
monitum ad pecqvetvm.
Memini me legisse apud Aristotelem, eas-
dem artes à diuersis, vel eodem tempore,
vel etiam diuerso, citra vllam communicatio-
nem inueniri. Quod verum obseruo in detectio-
ne Venarum Lactearum, tam Mesentericarum,
quàm Thoracicarum. Caue, inquit Pecquetus,
putes, ô Lector, debere mihi hoc Inuentum, mu-
nus est Providentiæ, quæ Deus est, imprudenti reue-
lantis beneficium eximium. Ac proinde Deus hanc
gratiam conferre potest eodem tempore diuersis
nationibus ; Nam deprehendo Venas Lacteas Me-
|